Proelium Lepanthinum
Proelium Lepanthinum[1] vel pugna Lepantina[2] vel proelium Naupactinum[3] sive ad Oechinadas (insulas) fuit clara pugna navalis apud Graecam urbem Naupactum, quam Italiani Lepanto vocant, a civitatibus Christianis die 7 Octobris 1571 contra Imperium Ottomanicum victa.
![](https://cdn.statically.io/img/upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/88/%28Venice%29_Allegoria_della_battaglia_di_Lepanto_-_Gallerie_Accademia.jpg/330px-%28Venice%29_Allegoria_della_battaglia_di_Lepanto_-_Gallerie_Accademia.jpg)
Copiae Christianae, Iohanne Austriae duce, vicerunt classem Ottomanicam, cuius inter duces erat Luzzalus.
Quia milites Christiani oraverunt Rosarium ante victoriam suam, tribuerunt victoriam deprecationi Beatae Virginis. Itaque October 7 est Memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario in Ecclesia Catholica.
Michael de Cervantes scriptor fuit miles cum sclopeto (vulgo arcabucero) in hac pugna.
In Austriade carmine epico Ioannis Latini proelium Lepanthinum descriptum est.
Nexus interni
- Lepanto (carmen epicum ab Iacobo, rege Scotiae et postea Angliae, compositum)
- "Pugna Lepantina" (tabula a Paulo Veronensi picta)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Lepanthinum spectant. |