Jump to content

The Departed (pellicula 2006)

E Vicipaedia
(Redirectum de The Departed)
Logotypus pelliculae.

The Departed ('Decessores') est pellicula criminalis a Martino Scorsese, dispositore cinematographico Americano, anno 2006 confecta. Quae pellicula in scripto scaenario Gulielmi Monahan posita pelliculam Hongcongensem Infernal Affairs repetit reformatque. The Departed quattuor praemia Academiae accepit.

Contigit Francisco Costello, duci mafiae Hibernicae Bostoniae agentis, ut iuvenem Nicolaum Sullivan, quem iam puerum sibi conduxerat adseclam, inter biocolytarum discipulos scholae Massachusetts State Police insinuaret. Finitis scholae studiis Sullivan explorator biocolytarum factus specialium investigationum ministris coniunctus est, et quidem inopinato iuvenis, quod indelictum curriculum vitae ostendere potest. Simul quidem Sullivan munere occulti nuntii Costello inservire pergit.

Eodem fere tempore Gulielmo Costigan, tironi biocolytae, ab Olivario Queenan praefecto et Ioanne Dignam adiutore eius mandatum datur, ut Costelli gregi scelesto se insinuet, suspicantur enim aliquem ex isto grege inter biocolytas se insinuasse: quia Gulielmi patruus ad mafiam Hibernicam olim pertinuerat, arbitrantur Costellum facilius fidem habiturum Costigano. Itaque per speciem in vincula conicitur, moxque emittitur ea condicione, ut Madolynam Madden, psychiatram, cui Sullivan amator est, interdum consulat. Soli Queenan et Dignam conscii sunt huius mandati.

Quae cum ita sint, Costigan Costello eiusque satelliti Arnoldo French se homunculum scelestum esse simulat. Demum Costellus ei fidem habet et ad flagitia facienda conducit. Mox tamen ei suspicio est, inter socios "talpam"[1] sive occultum nuntium biocolytarum latere. Itaque indicia personalia sociorum suorum conligit in involucra, quae Sullivano in cinematographeo pornographico offert, eumque iubet hominem suspectum ex biocolytarum repositorio sciscitari. Costigan autem viso istorum conventu Sullivanum ad regionem Sinensem festinantem subsequitur. Neutri tamen alterum agnoscere contingit.

Eodem fere tempore Queenan et Dignam suspicari incipiunt, aliquem nuntium occultum inter biocolytas delitescere, et Costellum de rebus internis certiorem facere solere. Itaque Queenan, ratus rem multas cautiones habere, recusat, quominus Sullivan datorum repositorio uti possit. Sullivan autem, id impedimentum aegre ferens, biocolytas adducit, ut Queenan ipsum inservire Costello putent. Itaque Queenan a biocolytis exploratur. Cum in aedificium destitutum intrat Costigan conventurus, a Sullivan mittuntur Costelli socii, qui "talpam" biocolytarum occidant. Costigan hortante Queenan fugae se mandat effugitque. Queenan autem a gregalibus de tecto aedificii deicitur. Sullivan post Queenan mortuum a Dignam petit, ut tabulas Queenani inspicere sibi liceat, sed Dignam hoc vetat. Georgius Ellerby praefectus eum per duas septimanas otiari iubet, sed Dignam furiosus omne munus biocolytae deponere statuit.

Nunc nihil obstat, quin Sullivan res ad Queenan pertinentes inspiciat. Apparet fieri posse, ut Costigan nuntius occultus sit ad Costelli gregem missus. Ex nuntio electronico, quem Costigan ad Queenan miserat, Sullivan certior fit de drogarum onere, quod Costellus et Costigan cum aliis sociis certo tempore in quadam cella vacuefacturi sint. Itaque Sullivan biocolytas in insidiis conlocat. Costigan periculum praesentiens se abdit. Fit sclopetatio. Ceteris interfectis sociis Costellus gravi accepto vulnere fugere conatur, sed Sullivan eum occidit.

Postea Costigan in stationem biocolytarum redit, nam decedere ex persona simulata statumque priorem recipere vult. Sullivan benigne eum accipit. Cum grapheum suum relinquit, Castigan suum videt involucrum in mensa scriptoria iacens, intellegitque Sullivanum nuntium illum occultum esse. Exit, et Sullivan se detectum esse intellegens indicia personalia Costigani ex tabulis biocolytarum oblitterat.

Deinde Costigan Madolynae Maddon discum CD conservandum dat, quo conloquium inter Sullivanum et Costellum habitum impressum est. Madolyna — quamquam cum Sullivan habitat, etiam occultam cum Castigan consuetudinem habet — veniam dat petenti. Costigan deinceps Sullivano telephonat narratque de disco CD, quo Sullivanum contendit, ut in idem veniat aedificium, ubi Queenan occisus est. In tecto Costigan impetu facto Sullivanum mulcat eique manicas inicit. Sed Brown biocolyta eos secutus pistolio minans poscit, ut Sullivanum liberet. Costigan cum Sullivan anabathro ad pedeplana vectus a Barrington biocolyta sclopetatur; qui etiam Brownium occidit. Barrington Sullivano dicit etiam se Costelli rattum esse. Exinde Sullivan Barringtonum sclopetat, et biocolytis persuadet, ut Barringtono occiso simul Costellani talpa, et quidem unicus, inventus sit.

In funere Madolyn Madden mortem Costigani lugens Sullivanum arcet. Paulo post Sullivan, cum domum intrat, a Dignam occiditur. Hic cum habitationem reliquit, solitarium videmus rattum in maeniano ambulantem.

Partium distributio

[recensere | fontem recensere]
  1. Multarum linguarum exemplo usus talpam appellavimus occultum nuntium (de quo Tac. Hist. 4.28.). In hac autem pellicula "rattus" ad occultum nuntium referri videtur, nam in fine rattum videmus foris ambulantem.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)