Jump to content

Iachroma

E Vicipaedia
Iachroma
Pons trans Iachromam prope Iachromam urbem
Longitudo 54 chm
Area systematis 988 chm²
Fons Prope Canalem Moscuae
Ostium Sestra
Regio Regio Moscuensis
Vide etiam paginam discretivam: Iachroma (discretiva).

Iachroma[1] (Russice Яхрома) est flumen in regione Moscuensi Russiae. Sensu stricto hodie duae Iachromae sunt; nam Canale Moscuae disrupta est et Iachroma prima per receptaculum aquae Iachromense in canalem influit, Iachroma autem secunda a confluviis suis Ikša et Volguša et ab aqua superflua, quae interdum a canale abicitur, incipit. Haec secunda circa 54 chm longitudinis est et in Sestram flumen influit. Iachroma urbs ad Iachromam flumen stat.

  1. Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 82v (Textus apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 56°11′13″N 37°47′38″E, 56°30′33″N 37°6′49″E, 56°31′0″N 37°7′0″E • GeoNames