Jump to content

Morini

E Vicipaedia
Dioecesum belgicarum medii aevi tabula; territorium "Thérouanne" Morini incolebant

In Gallia antiqua Morinorum populus incolebat terras Gesoriaco oppido vicinas. Septimo de bello Gallico libro, Caesar imperator scripsit hunc populum mediis in silvis et paludibus vivere, haud procul a mari. Nam Celtica in lingua, "Mor" idem est atque "mare".

Prima mentio huius gentis libro secundo de Bello Gallico invenitur, cum 25 milia militum ad bellum cum Romanis gerendum Suessionum regi Galbae polliciti sunt, qui tunc communis Belgarum dux fuit. Mox victi et subacti sunt ; iam proximo anno (56 a.C.n.) rebellaverunt : cum Caesar adversus eos cum exercitu procederet Morini densissimis silvis sese abdiderunt nec quicquam eo anno efficere potuit imperator Romanus[1]. Anno 55 a.C.n. legatos de pace sponte ad Caesarem miserunt qui e Morinorum finibus partem exercitus in Britanniam traiecit. Simul atque e transmarina peregrinatione rediit, Morini spe praedae Romanos adorti sunt : tum omnino victi sunt et Caesar eos Atrebati Commio, amico suo, regendos tradidit[2]. Praeterea legatus Gaius Fabius in eorum finibus tunc hiemavit. Anno 52 a.C.n., tum cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere, concilium Gallorum quinque milia militum Morinis imperavit[3], qui Vercingetorigi Alesiae obsesso auxilio irent ; qui numerus modicus videri potest.

Postea quoque rebellarunt et proconsul Gaius Carrinas, qui eos domuerat, pridie Idus Iulias anni 28 a.C.n. Romae de eis triumphavit[4]. Circa 27/25 a.C.n. Augustus Morinorum civitatem provinciae Galliae Belgicae adscripsit.

  1. BG 28-29. Dio Cassius 39.44
  2. Dio 39.50-51. BG IV, 37-38.
  3. BG VII,75.
  4. Cassius Dio LI,21.6. Fasti triumphales
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum