Vos qui admiramini (Philippe de Vitry)
Music files
ICON | SOURCE |
---|---|
Web Page | |
File details | |
Help |
- Editor: Nancho Alvarez (submitted 2011-05-25). Score information: Letter, 4 pages, 93 kB Copyright: Personal
- Edition notes:
General Information
Title: Vos qui admiramini
Composer: Philippe de Vitry
Number of voices: 4vv Voicing: ATBB
Genre: Sacred, Motet
Language: Latin
Instruments: A cappella
First published:
Description:
External websites:
Original text and translations
Latin text
Triplum:
Vos qui admiramini virgines,
si virgini pro ceteris eligende
dignati fuerimus nubere,
dum nupsimus tanquam valde diligende.
Ista pulchra specie humilis maneriæ
ac opere virtuosa, turpis vestrum altera
ausu nimis aspera necnon virtutes exosa.
Ista lux, nox nubila, Ista velox aquila,
vos colubres gradientes,
Ista super æterna regnat
vos in misera valle languentis egentes.
Ista virgo regia dulcis est amasia
mea sponsa quæpia.
Rex ego sum, hæc regina.
Quod tanta referimus?
Nos qui cuncta novimus dignam preelegimus
et ut rosam hanc præspina.
Urgite vos igitur quia tempus labitur
et mors nos persequitur huic servite.
Hanc vocate, quod si neglexeritus
illam non videbitis
gloriam quam cupitis,
vos eia propera te.
Motetus:
Gratissima virginis species
quam decorat carnis mundicies
usque centrum placasti intima
mei cordis plaga dulcissima
intra stimulans amoris spiritum
nescientem pectoris exitum.
Gratissime simili vulnere
peperisti mundum me laedere.
O Regina, tuum amplectere
astringendo pectus cum ubere.
O Rex regnum oculum oculo
et os ori junge pro osculo
ac inspirum verba in labia
quo recepto fiat caro dea.
Tenor, contra:
Gaude gloriosa
vivat iste.